

Epistola II ad Corinthos*
Caput 8: Versus 18
Misimus autem.Duos fratres Apostolus misit cum Tito, sed eos non nominat, forte enim ignorabant eos Corinthii, nec de ipsis adhuc periculum fecerant. Quoniam autem pecuniarum collectarum multitudo sufficit malis dare suspicionem, securitatem exhibet; propterea, inquit, tales misimus, et non unum solum, sed et duos et tres. Commendat vero eos non ab Evangelio, neque ab electione solum, sed etiam quod probati sint, et propterea electi, ita ut nihil suspicentur.